- INFANTES Monasterii
- INFANTES Monasteriiiidem qui vulgo Oblati: in Capituis Theodori Cantuar. c. 34. Infantes Monasterii 14. Annis carnem manducant. Apud Eund. c. 115. Pueri Monasterii dicuntur, ubi etiam vetantur ante 25. Annos ordinari. Eorum modestiam in Eccles. sic describit Domnizo de Vita Mathildis, l. 1. c. 15. de Bonifacio Duce,Scilicet assistens ad opus divum bonus ipseStabat in excelso solio, non corde superbo:Aspiciensque chorum, facies vidit puerorumIn terra pronas, psallentes dulciter horas,De quibus admirans, ita cur stant, seque regirant,A' Monachis didicit, semper quod stant ibi fixi.Hoc non oblitus iocundus Dux et opimus,Ire sub tectum clam Templi coepit honestumQuendam quippe virum cum nummis, vult quia mirumIpse videre, decem libras vir iactat ab aede,In medioque Choro strepitus sonat, et puerorum,Quorum palpebrae penitus nec sic patuêre,Aspexit nummum tetigit non ullus et unum:Inde magis gaudens praeclarus Dux ait autem:In modicis Annis sunt hi pueri velut alni,apud C. du Fresne in Gloss. ubi etiam quaedam de Infantibus s. pueris symphoniacis, quorum mentio in Ord. Rom. vulgo Gallis, Eufans de Choeur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.